- EPISCOPIUM
- EPISCOPIUMdomus Episcopi, ubi non minus, quam in Monasteriis, olim sacra sapientia tradebatur, quam vis haec saepius Episcopiis essent contigua, aut etiam eadem cum illis. Monasteria enim, Erasmo iudice, eâ aetate dicebantur Epp. aedes, in quas se recipiebant a popularibus feriati negotiis, et in quibus illi sacras tum docebant literas, ac iuventutem ad pietatem instituebant. Inde non solum Monachorum Coenobia, sed et Ecclesiae, quae Collegîa et Capitula habebant, Monasteria et apud nostrates Munster, dicta sunt. Ita ergo vett. Epp. prope suas Ecclesias, aut intra eas, Monasteria, i. e. Collegia seu coetus studiosorum doctorumque vircrum habebant, e quibus ad Ecclesiarum regimen qui apti videbantur, prom overi solebant. In quali Monasterio Augustinus habitabat, sie ut nec ipse Monachus fuêrit, nec Monachi inde prodierint, cum potius illi Clerici ac Presbyteri essent, qui ibidem in Episcopio docti, collegae Episcopi in officio pastorali erant, aut in Episcopos deligebantur. Quia autem nonomnes Epp. apti erant, ut alios ad sacra erudirent, operam deinceps dedêrunt, ut in Ecclesiis, ubi cathedra Episcopalis erat, talium Scholae haberentur: Sie coetus Canonicorum, qui istiusmodi Scholas regerent, emersêre; ut, si Pastor peteretur, in oculis Episcopi essent, quos mitteret probatos. Imo Cabillonensi Synodo sub Car. Mag. statutum, ut omnes Epp. Scholas erigerent, in quibus bonae literae atque imprimis Theologicae cocerentur, legimus apud Baronium: et Tridentinum quoque Concilium sollicitum fuisse, de restituendis praelectionibus in Ecclesiis Cathedralibus deque instituendis seminatiis in Collegiis Ecclesiarum Episcopalium, ex historia eius notum est. Vide Franc. Burmann. Orat. Inaugur. de Collegiis, et infra in voce Monasterium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.